HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XVIII: De altari, et mari aeneo.

#III Reg. VII; II Paral. IV

Porro in atrio interiori erat altare aereum, factum est lapidibus impolitis circumtectum ex ea parte aere longe majoris quantitatis quam illud portatile, quod factum fuit in deserto viginti cubitorum longitudinis, et totidem altitudinis, et erat sub eo fovea grandis, in quam per foramen in medio altaris positum cineres defluebant, et sanguis qui ad crepidinem altaris fundebatur influebat in eam. Quandoque vero mundabatur fovea per fenestram, quae erat ad orientem. Altare vero, quod fecerat Moyses, propter reverentiam sui in aliqua parte atrii reservatum est. Quod quidam tradunt ibi permansisse, usque ad eversionem templi factam per Romanos. Imo etiam postea cum gentiles habitaverunt in Jerusalem fecerunt ex eo horologium sibi. De loco vero hujus altaris, et quomodo immolantes ad latus ejus immolarent coram Domino, supra satis dictum est. Porro in eodem atrio posuit Salomon mare aeneum fusile, quod nos lavatorium dicere possumus, ut in eo sacerdotes ministraturi abluerent pedes et manus. Quod Josephus vocat cantarum ingentem in schemate hemispherii factum, cujus latitudo decem cubitorum erat per diametrum, a labio usque ad labium. Altitudo vero erat quinque cubitorum a labio, scilicet usque ad fundum, spissitudo vero erat tres digitorum. In superiori parte adeo latum erat, quod resticula triginta cubitorum cingebat illud per circumitum, sed paulatim in descensu angustius fiebat, adeo ut circa fundum resticula decem cubitorum ambiret illud. Supremum ejus labium repansum erat ad modum lilii. In lateribus autem ejus extrinsecus duo ordines erant sculpturarum historiarum, id est historias aliquas habentium. Capiebat autem duo millia batos, id est tria millia metretas. Batus enim capit metretam et dimidium. Et est batus mensura trium modiorum, ejusdem capacitatis cujus, et ephi. Sed et batus est mensura liquidorum, ephi vero aridorum. Porro basis super quam stabat habebat duodecim boves aeneos, et fusiles, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, tres ad occidentem, tres ad meridiem, tres ad orientem, quorum anteriora tantum prominebant sub mari, posteriora vero intus latitabant.